True Christian Religion (Ager) n. 766

Previous Number Next Number See English 

766. Dominus apud omnem hominem est praesens, ac urget et instat ut recipiatur; et dum homo recipit Illum, quod fit cum agnoscit Ipsum pro suo Deo Creatore, Redemptore, et Salvatore, est primus adventus Ipsius, qui vocatur diluculum. Ex hoc tempore incipit homo quoad intellectum in spiritualibus illustrari, et progredi in sapientiam plus et plus interiorem; et sicut illam a Domino recipit, ita progreditur per mane in diem, et hic dies perstat apud illum in senium usque ad mortem; et post hanc in caelum ad Ipsum Dominum venit, et ibi tametsi senex mortuus est, reducitur in mane suae aetatis, ac inchoamenta sapientiae in mundo naturali implantatae continuat in aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church