True Christian Religion (Ager) n. 769

Previous Number Next Number See English 

769. De animarum statu post mortem universaliter et singulariter hodie creduntur haec: Quod animae humanae post mortem, sint pneumata, (de quibus ideam fovent sicut de halitu venti,) et quod quia tales, ad diem ultimi judicii reserventur vel in medio terrae, ubi est pu eorum, vel in limbo patrum; sed dissident in his; quidam opinantur quod sint formae aethereae vel aereae, et sic quod sint sicut larvae et spectra, et quod quaedam ex his habitent in aere, quaedam in silvis, quaedam in aquis; quidam autem opinantur quod animae defunctorum transferantur in planetas, vel in stellas, et ibi illis dentur habitacula; et quidam quod post millia annorum redeant in corpora; plerique autem, quod reserventur ad tempus, dum universum firmamentum una cum orbe terraqueo periturum est, quod fiet per ignem vel erupturum ex centro terrae, vel dejectum e caelo sicut fulmen universale; et quod tunc sepulcra aperientur, et animae reservatae reinduerentur suis corporibus, et transferrentur in sanctam illam urbem Hierosolymam, et sic super terra alia in corporibus illustratis cohabitarent, quidam inferius ibi, quidam superius, quia altitudo ejus futura est duodecies mille stadiorum, sicut ejus latitudo et {1}longitudo (Apoc. xxi. 16).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church