True Christian Religion (Ager) n. 776

Previous Number Next Number See English 

776. QUOD SECUNDUS HIC ADVENTUS DOMINI NON SIT IN PERSONA, SED QUOD SIT IN VERBO, QUOD EST AB IPSO, ET IPSE.

Legitur multis in locis, quod Dominus venturus sit in nubibus caeli (Ut Matth. xvii. 5: xxiv. 30; xxvi. 64; Marc. (ix. 7;) xiv. 61, 62; Luc. ix. 34, 35; xxi. 27; Apoc. i. 7; xiv. 14; Dan. vii. 13). Sed hactenus nemo novit, quid per "nubes caeli" intellectum est; crediderunt, quod in illis in Persona appariturus sit. Quod autem per "nubes caeli" intelligatur Verbum in sensu litterae, et per "gloriam" et "virtutem," in quibus etiam tunc venturus (Matth. xxiv. 30), intelligatur sensus spiritualis Verbi, hactenus latuit, quia nemo huc usque ne quidem conjectura assecutus est, quod aliquis sensus spiritualis, qualis hic in se est, in Verbo sit. Nunc quia a Domino mihi apertus est sensus Verbi spiritualis, et mihi datum est una cum angelis et spiritibus in mundo eorum sicut unus ex illis esse, detectum est, quod per "nubem caeli" intelligatur Verbum in sensu naturali, et per "gloriam" Verbum in sensu spirituali, et per "virtutem" potentia Domini per Verbum. Quod "nubes caeli" illud significet, videri potest ex his locis in Verbo: "Non sicut Deus Jeschurun, equitans in caelo,...et in magnificentia super nubibus" (Deutr. xxxiii. 26, 27). "Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalm. lxviii. 5 (B.A. 4)). "Jehovah equitans super nube levi" (Esai. xix. 1). (2.) "Equitare" significat instruere in Divinis veris ex Verbo, "equus" enim significat intellectum Verbi (videatur Apoc. Rev., n. 298). Quis non videt, quod Deus non equitet super nubibus? Porro, Deus "equitavit super cherubis,...et posuit...tentorium suum... nubes caelorum" (Psalm. xviii. 11-13 (B.A. 10, 11)):

"cherubi" etiam significant Verbum (videatur Apoc. Rev., n. 239, 672). Jehovah "ligat aquas in nubibus suis,...et expandit super" solium "nubem suam" (Hiob. xxvi. 8, 9). "Date robur {1}Deo,...robur super nubibus" (Psalm. lxviii. 35 (B.A. 34)). "{2}Creabit Jehovah super omne habitaculum..Zionis...nubem interdiu; ....nam super omne gloria obtegumentum" (Esai. iv. 5). Verbum in sensu litterae etiam repraesentabatur per nubem in qua descendit Jehovah super Montem Sinai, cum Legem promulgavit; illa Legis, quae tunc promulgata sunt, fuerunt primitiae Verbi. (3.) Ad confirmationem etiam addenda sunt haec. In mundo spirituali sunt nubes aeque sicut in mundo natura]i, sed ex alia origine. In mundo spirituali sunt nubes lucidae quandoque supra caelos angelicos, at nubes furvae super inferna. Nubes lucidae super caelos angelicos, significant obscuritatem ibi ex sensu litterali Verbi, at cum dissipantur illae nubes, significant quod in {3}charitate ejus sint ex sensu spirituali: at nubes furvae super inferna significant falsificationem et profanationem Verbi. Quod "nubes" in mundo spirituali talia significent, est origo, quia lux, quae procedit a Domino ut Sole ibi, significat Divinum Verum; quare Ipse vocatur Lux (Joh. i. 9; xii. 35). Inde est, quod Ipsum Verbum, quod in adytis templorum ibi reservatur, candida luce circumcinctum appareat; et obscuritas ejus inducitur per nubes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church