True Christian Religion (Ager) n. 792

Previous Number Next Number See English 

792. CORONIS.

De Mundo Spirituali actum est in singulari opere De Caelo et Inferno, in quo descripta sunt plura istius mundi; et quia omnis homo post mortem in illum mundum venit, descriptus etiam est status hominum ibi. Quis non novit, aut nosse potest, quod homo post mortem vivat, quia natus est homo, creatus imago Dei, et quia Dominus in Verbo suo id docet? Sed qualis vita ei futura est, hactenus ignotum fuit. Creditum est, quod tunc esset anima, de qua non aliam ideam foverunt, quam sicut de aethere aut here, ita quod sit pneuma, quale homo ex ore exspirat dum moritur, in quo tamen vitale ejus residet, sed quod sit absque visu qualis est oculi, absque auditu qualis est auris, et absque loquela qualis est oris; cum tamen homo post mortem aeque est homo, et talis homo ut non sciat aliter, quam quod adhuc sit in priori mundo; videt, audit, loquitur, sicut in priori mundo; ambulat, currit, sedet, sicut in priore mundo; cubat, dormit, et evigilat sicut in priori mundo; edit et bibit sicut in priori mundo; delicio conjungiali fruitur sicut in priori mundo; verbo, est homo quoad omnia et singula. Ex quibus patet, quod mors non sit exstinctio, sed continuatio vitae, et quod sit modo transitus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church