Spiritual Experiences (Odhner) n. 2389
2389.
Quod spiritus cum tales fuerint, non facile instrui potuerint in altera vita, constat ex eo, quod si nullae cognitiones verae fidei sint homini in vita corporis, in altera vita non dari solet cognitio
spiritibus talibus, nam cognitiones quas habuerunt in vita corporis, etiam manent post mortem, et quod facile resuscitentur, ex perplurimis loquelis cum animabus post mortem mihi constat, nam
cum iis dicitur quod talis fuerit eorum fidei confessio in vita, illico tunc agnoscunt et sciunt quod talis fuerit, et quoque manifeste sciunt, quod talis fuerit, similiter ac aliae cognitiones, quae
dum iis revocantur, sciunt et agnoscunt, sicut adhuc essent in vita corporis. Inde concludi potest, quid vera cognitio fidei efficiat, post mortem, et quid nulla cognitio fidei. 1748, 22 Junius.
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church