2391. De iis, qui solum sensui literae Verbi Domini student, et collectiones inde faciunt
Erant apud me quidam ex iis qui collegerunt ea quae essent sensus literae solum in Verbo Domini, dum ego colligerem ea quae in Verbo Domini essent, et simul tunc intenderem sensui interiori, ii solum sensui literae; et fateri possum, quod talis obscuritas, et talis esset repugnantia quasi, et labor, sicut, ut solet, dum quis vadit in arena profunda, et elevare debeat singulis passibus pedes: retrahebant, cum vellem mentem elevare, sic ut taediosum maxime esset, et iis et mihi, nam labor erat, qui fatigabat utrumque; exinde concludere datur, quomodo futuri ii, qui solum literis inhaerent, et iis student, dum interiora Verbi audituri, quod continua repugnantia, et continuus labor, praeter quod delectentur in literis, sicut in arena sparsa, ibique vadere cupiunt, nec elevari se versus interiora desiderant: exinde etiam constare potest, qualis difficultas {1} iis in altera vita, ut eleventur versus interiora et coelum, nam in altera vita literae et literalis sensus Verbi, nihil est, sed delendus, sicut corpus animae {a}, antequam versus coelum elevari possint. 1748, 23 Junius. @1 ms. diffulcultas$ @a casus dativus$