Spiritual Experiences (Odhner) n. 2393

Previous Number Next Number See English 

2393. Cur non spiritus se manifestent coram hominibus, et de existentia et qualitate spirituum homines instruant

Sunt perplures causae, quae in arcano et sanctuario Domini, quod talia non existant, memorare licet solum, quod manifestari nequeant homini, qui non est in cognitionibus verae fidei, quia sic adesse potest Dominus, et praecavere ne spiritus, quia turmatim {1} et agminatim circumvolitant, et nihil aliud cupiunt quam hominem pervertere, imo interficere, homini damnum inferant quoad corpus et animam, dum enim iis conceditur se manifestare, tunc quoque operantur ad manifestum sensum in ideas, et voluntatem hominis; aliter qui in cognitionibus verae fidei sunt, tunc Dominus praecavet ne talia inferantur homini. Praeterea, spiritus et animas mortuorum oculis hominis sistere, et sic urgere ad credendum, hoc quoque repugnat sapientiae Domini, Qui non frangit hominem, sed flectit eum, 1748, 23 Junius: haec in praesentia spirituum, et angelorum. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church