Spiritual Experiences (Odhner) n. 2395

Previous Number Next Number See English 

2395. Qualis facultas intelligendi sapiendique, etiam ex aliis concludi potest, sicut ex eo, si modo intuentur seu visu penetrant in spiritum malum, tunc is ita angitur, sicut in profundissimo inferno esset, nam penetrat ita sapientiae vis, ut nihil apud spiritum non quasi ei videatur dissolvi; ut quondam malus spiritus, qui ab angelis inspectus modo leviter, incepit lamentari et supplicare, quasi in agone {1} mortis; quidam mihi apparebat in anguium glomerationes verti; ex solo intuitu, et inde penetrante vi. @1 ms. angone, quod J.F.I. Tafel angore legit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church