Spiritual Experiences (Odhner) n. 2407

Previous Number Next Number See English 

2407. Quod applicatio interiorum et intimiorum Verbi Domini sit universalis et omni tempore et loco

Loquutus cum angelis, de iis quae in Verbo Domini, quod applicentur quoque ad nostri temporis Ecclesias, sicut quoque ad antiquissimam, et antiquam, sic quod ad Ecclesias omnis temporis, sed cum varietate secundum mutationes oriundas, et quia tot sunt varietates, eae se habent sicut familiae, in quibus semper aliquod characteristicum {1} est, quod distinguit unam ab ltera, quod regnat in ejus communi, tum quod Ecclesia sit quasi homo, cujus caput est Dominus, sicut omnis societas dicitur persona composita. 1748, 25 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. charastericum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church