Spiritual Experiences (Odhner) n. 2414

Previous Number Next Number See English 

2414. De Lingua Hebraica

Didici ab angelis, quod Lingua Hebraica talis sit, ut modo sensus literae attendendus, non litera, quod confirmatum ex pluribus, quare etiam absque punctis initio est scripta; cum sic legebatur absque punctis, tunc sensus solum attendebatur, et inde formabantur accentus vocalium, sicut unicuique quoque, qui callet linguam istam sciri potest: si quis legit eam in Verbo absque punctis, nisi sequatur sensum, nusquam scire potest, quis sensus inest iis, cumprimis in prophetis; vocales et similia adjuncta, sensum ad literam detrudunt; tum si plures eosdem libros propheticos legerent absque punctis, inde plures sensus formarent, sique ii apposuissent vocales, quisque secundum suum sensum, tunc aliter signatae {1} fuissent literae ab unoquovis, et ubi non ita secundum sensum signari potuissent, in vocibus quaesivissent anomalias, ut usque vocem ad sensum suum formassent, nam talis est lingua, ut perplures anomaliae sint, quare concessum esse videtur, ne lectores torquerent sensum, quisque secundum suam phantasiam, in statu mentium humanarum {2} in quo sunt, nempe dum in corpore {3}, ne {4} sic perverterent sensum varie, quisque secundum suum genium, ut puncta postea adposita sint, quae num divinitus inspirata, ex propheticis scriptis sciri aliquatenus potest, ubi sensus a nullo, quam a Domino, intelligitur, et quibus Dominus beneplacet revelare. 1748, 27 Junius. @1 ms. signitae$ @2 imperfectum in ms.$ @3 imperfectum in ms.$ @4 ms. quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church