2433. De miraculis hujus temporis
Antiquis et prioribus temporibus ante adventum Domini in mundum, cum cultus in externis {1} erat, seu Ecclesia repraesentativa Domini ab externis, tunc erant miracula manifesta, et paene continua in terra Canaan, sicut in deserto, quod Manna plueret [Exod. XVI: 14,15], sic quod pluviae essent, suis temporibus [Lev. XXVI: 4], et benediceretur proventus [Deut. XVI: 15], sicut etiam Eliae tempore [cf. I Reg. XVII: 8-16], et ex iis quod septimo anno, et jubilaeo benediceretur terra, ut sufficeret proventus aliquibus annis [Lev. XXV: 1-22], praeter alia multa, quae continua fere erant, et manifesta; ex causa, quia tunc solum externa colebant, ut introduccrentur per ea in interna, ideo miracula manifesta. @1 ?$