Spiritual Experiences (Odhner) n. 2435

Previous Number Next Number See English 

2435. De precibus Infantum

Ab experientia discere {1} mihi datum est, quod preces infantum plenius multo audiantur in coelo, quam preces adultorum, et adhuc plenius quam eorum, qui clauserunt viam versus interiora per cogitationes rerum naturalium, ac rerum memoriae, et adhuc plenius eorum, qui occoecati sunt, sic nullam habentes fidem; nam apud eos clausa est via versus coelum. Experientia est, ex qua illud discere datum, quod quandoque cum minus intenderem iis quae in oratione Domini sunt, quod tunc angeli, sicut mihi dictum est, plenius perciperent, sicut etiam cum legerim in Verbo Domini; quia via aperta est; sed hoc mihi visum est mirabile, usque tamen ab experientia verum esse discere datum est; similiter ex eo, quod qui longinqui a me sunt spiritus, melius audiant et percipiant, cum tacite cogitarem; nam cogitatio mea, quae ideis diversis repleta est, impediit, quin auferretur res ita bene. 1748, 28 Junius. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church