Spiritual Experiences (Odhner) n. 2438

Previous Number Next Number See English 

2438. Quod malum semet puniat

Hoc dictum saepius ad spiritus, quod ii sint qui malum sibi inferant, cum ab aliis spiritibus puniuntur, et duriter tractantur, et quod malum in se aut secum poenam habeat; et quia malum poenae, seu poena veniret ab aliis, non a semet, ideo mirati quomodo res se haberet; ex idea spirituali {1} quodammodo nunc percipio, quod malum id diffundat se per plures qui circum, sic in totum coetum malignorum, qui tunc excitantur ad puniendum, nam eorum maxima cupiditas et maximum oblectamentum est punire, quare tunc ex communi coetu malignorum fluit tale oblectamentum ex cupiditate, in pauciores, et sic in eos, qui male tractant eum, in quo malum, ita malum per mirabilem circuitum et determinationis fluxum redit ad eum, qui {2} malum habet, et vertitur in malum poenae, hoc quia non constare potest, nisi Dominus revelet, et sic per ideas spirituales, ex quibus veritates, ideo, non facile homini potest constare, quomodo se habet. @1 in ms. spiritulai imperfecte emendatum in spirituli$ @2 ms. quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church