2445. Visio de interioribus Verbi
Dabatur loqui de interioribus Verbi Domini, apud prophetas, et tunc simul per repraesentationem ostendere, quod voces ibi sint nihili, sed sensus interior sit, qui incipit vivere, cum repraesentare daretur, quod abjiciendae sint voces sicut nihili, ut solet in sermone, in quo nihil attenditur ad voces, sed modo ad sensum, ita in Verbo Domini {1}, quoad literam, et [cum] {2} sic per repraesentationem istam, abjicerentur voces seu litera, et sic quasi exuerentur, tunc apparuit mihi in visione homo nudus, qui sursum elevatus supra caput, ad verticem ejus, quem videntes Spiritus, admirati, dicebant, quod miraculum sit, quia viderunt hominem melius quam me, in viva forma; quo significabatur sensus interior, nam homo nudus est sensus interior, ejus vestes sunt modo voces, seu litera, ita confirmabatur, quod sensus interior est, qui incipit esse vita, seu homo, in Verbo Domini. 1748, 29 Junius. @1 ms. Domino$ @2 sic J.F.I. Tafel$