2473. De fide quae praedicatur dari absque operibus, et quod fides absque operibus salvet
Quorundam persuasio est, quod fides sola, et quidem cum adjectione, absque operibus, salvet, cum tamen clarissime a Domini Verbo constat, quod ex fructu cognoscatur arbor [Matth. VII: 20, Luc. VI: 44], tum quod amor erga proximum, sit principale legis [Lev. XIX: 18, Matth. XIX: 19, XXII: 39, Marc. XII: 31, Luc. X: 27], praeter alia, quae evidenter demonstrant, quod fides non separanda sit ab operibus, et quod fidei non inest vita, si nulla charitatis opera sint, quae a charitate, proinde a fide vivunt.