Spiritual Experiences (Buss) n. 2392

Previous Number Next Number See English 

2392. De spirituum operationibus manifestis

Passim observatum est, de quibus alibi, quod spiritus sensibilem prorsus effectum ediderint in corpus meum, quoad omnem sensum, sicut objecta externa, sicut quod odores sparserint tetros et dulces, saepe satis [323, 618, 2051]; et loquuti de iis, quod corpus meum male tractaverint ad dolorem admodum gravem {1}, et hoc aliquoties [318[a], 153], quod frigora et calores induxerint manifestissime, et frigora saepius [318, 324, 406, 1855-62], quod sicut flatus venti appulerint, ventum sensi manifeste, imo ut flammam candelae {2} vibraverint [479]; quare non dubitandum est, quin sint substantiae organicae, et non solum cogitatio, sicut quidam abstracte a subjectis substantiis eos concipere [solent], et paene concipere aliis persuadent, per descriptiones spirituum, a quibus abstrahunt omne, quod usque praedicabile est, quibus abstractis amplius nullam eorum ideam homo potest habere, quare dubitant, et negant; nesciuntque quod spiritus in corpore, aut spiritus separati a corpore, sint reales substantiae, et in homine tales substantiae, quae ejus materialibus corporeis {3} conjunctae sunt, ab iis enim, dum vivit homo, separari nequit; sed qualis conjunctio etiam tradi potest. 1748, 23 Junius. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. candeli$ @3 ms. corporei sed J.F.I. Tafel corporis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church