Spiritual Experiences (Buss) n. 2394

Previous Number Next Number See English 

2394. De intelligentia et sapientia angelorum

Intelligentia et sapientia angelorum est homini incredibilis, quia talis non datur in genere humano, consistit in facultate sciendi, percipiendique, seu intelligendi sapiendique indefinita, quae nusquam ad cognitiones hominis perveniunt {1}, aut venire possint {2}, et si venirent, non possent capere et credere; facultas est talis, ut dum aliqua veritas nusquam prius audita iis, illico sciant {3}, non modo qualis est, sed etiam quae ejus genera et generum species, quae ex tempore, suo ordine, et sua serie possunt percipi, et Domino beneplacente exponi, sicut semel quoque [a quodam] audivi, et aliquoties scire mihi datum, ut pro exemplo, si aliqua arcaniora in corporis {4} humani membris, internis, externis, percipiunt illico num et quomodo conveniunt, et quidem ex maximo homine, imo differentias enumeratas ab eo audivi, de quibus is nusquam prius cogitavit, sed ex tempore ei datur, quia in luce veritatum est, similiter in spiritualibus et coelestibus, ac omnibus aliis, quae sunt fidei, verbo, intelligendi et sapiendi eorum facultas, proinde intelligentia et sapientia talis est, ut si nossent homines, obstupescerent, nam summum hominis, est vix minimum eorum, ac unum hominis fit indefinitum apud angelum. 1748, 23 Junius. @1 J.F.I. Tafel; ms. pervenit$ @2 ms. possit$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. sciat vel scint$ @4 ms. corpore ut videtur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church