Spiritual Experiences (Buss) n. 2398

Previous Number Next Number See English 

2398. Quod mali spiritus sint prorsus sicut bruta, quibus facultas ratiocinandi, ita quasi bruta rationalia

Aliquoties ad malos spiritus dixi, et sic quoque cogitavi, ii tunc percipientes cogitationes, quod sint modo bruta, et quidem rationalia in eo sensu, quod facultate ratiocinandi gaudeant, sed nequeunt facultatem eam in bonum exercere, quare necessarium est, ut tamen sint absque memoria corporea, sicut in vita corporis, seu teneantur in eo statu, nam ex se ruunt in pessima, et sunt multo viliora brutis animantibus, quia contra ordinem, et ad pervertendum ordinem {1} in se et in communi ruunt. @1 ms. ordine$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church