2403. Tum quod animae et spiritus in quibusdam statibus interesse possint societati coelestium, ut dictum de malis spiritibus sopitis per cantum [2090, 2108, 2231]; sed qui angeli sunt, oportet, ut in omnibus interesse possint, quoad minimam partem, aliter in statibus, in quibus esse nequeunt, removendi. 1748, 25 Junius. Haec idea spirituali melius percepta sunt.