2406. Alia conditio hominum in vita corporis quam animarum post mortem
Praeter multa, quae alibi dignante Domino, etiam sunt haec, quod habeant media salutis, habeant aedes, ubi instruantur, habeant libros, e quibus instruantur, habeant Verbum Domini; et plura alia, praeter quod alia conditio eorum, quoad societates, quas eligunt, et eligere possunt, tum quod sensus iis multa objecta repraesentent, et quod sic per alia media eorum intellectus et voluntas regatur, sunt enim in vita corporis multo magis sibi relicti, quam post vitam corporis, ita in spatiosiori campo libertatis, per quem circumducuntur [cf. 2365]. 1748, 25 Junius.