Spiritual Experiences (Buss) n. 2411

Previous Number Next Number See English 

2411. Insigne quoddam de quodam qui sculptile in vita corporis adoravit

Cum legi Judic. XVII et XVIII erat quidam spiritus ex iis qui adorarunt in vita sua sculptilia, ex India, et is putabat, quia tales sunt spiritus, quod induci queant credere, quod ii sint, sic quod is esset Micha, a quo Danis filii abstulerunt ejus sculptile, et teraphim, et Levitam, in tota serie C {a}. XVIII, cum legerem, percipiebam, quod is quidem se putaret esse Micham, et quod doleret dolore quodam innocente, sic quod vix sciret amplius, quid esset, cum amitteret sculptile et theraphim; innocentiam percepi in singulis, quomodo avebat id ab iis qui auferebant, habere, et quod ii male contra eum egerint; verbo, ignorantia veri Dei, cum innocentia erat in singulis, plures ex Christianis erant quoque, et id observabant, et mirati, quia sculptilis adorator; postea detectum, quod is esset ex India, et in {1} vita corporis sui adoraverit sculptile quoddam ex ignorantia, in innocentia sua, quae innocentia multum movit quosdam; postea cum eo loquuti, dicentes, quod non sculptile solum potuit adorare, sed quia hic homo, usque, licet in ignorantia sua, (2412.) cogitaverat de Deo, extra sculptile, qui creator coeli terraeque esset, et quod esset Dominus, Qui regeret universum coelum et terram, tunc percipiebam ejus adorationis effectum interiorem, multo sanctiorem, quam usquam apud quendam Christianum, et quidem interiorem; ex quo exemplo constare potest, quod gentiles {2} multo facilius in coelum veniant, quam Christiani, et quod simile fiat, ac olim cum Judaeis, a quibus ad gentes fides venit. 1748, 27 Junius. Nec is opus habuit instrui sicut alii, de doctrinalibus fidei, sed quia fidem recipit facilius quam alii, omnia potest discere a Domino, et quidem ita, ut sicut angelus instruere possit scitissimos Christianos in fidei doctrina, sicut mihi quoque insinuatum est ab angelis. 1748, 27 Junius. @1 ms. in in$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. gentilius$ @a = capitis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church