2425. Tum quod inclinatio cujusvis hominis sit ad omne genus et omnes species mali, quia multiplicatio ita, quare dum homo adolescit, tunc per ejus actualitatem excitantur ea malorum genera aut eae species, quae fiunt secundum ejus societates, actiones, cogitationes; quare homo in omne genus et omnem speciem mali inclinat ex natura, et ex actualitatis determinatione fertur in hoc aut illud, et sic multiplicat genus seu speciem.