2432. Hoc innumeris quoque experientiis mihi notum factum est, quod persuasiones spirituum cum cupiditate, quas putabam esse salutares et optimas, post aliquot momenta, horas, dies, sint mutatae in persuasiones contrarias; ut inde scirem pro certo, quod Dominus Solus regat cogitationes hominis, ejus prudentiam, et consilia, et quod Ipsi fides habenda, non autem sibi, et cum veritas, non dubitandum, sicut dum datur veritas ocularis, tametsi non novimus causas, usque credimus, et licet exploratores non inveniunt causas, usque credunt, quia vident; nunc hoc vidi, audivi, sensi, novi, quod veritas sit indubitata, quare non ratiocinandum, ut solet--quia {1} non scio num sit spiritus--num {2} ita sit, quia non intelligo, sed quia res ita est in veritate, credendum plus quam sensualibus quia Dominus etiam dixit. 1748, 28 Junius. @1 in ms. externus in externis emendatum esse videtur; J.F.I. Tafel externus legit et in praecedens omisit$ @2 ?$