Spiritual Experiences (Buss) n. 2436

Previous Number Next Number See English 

2436. Quod spiritus quoque dormiant

Hac nocte erant plures spiritus circum me, de quorum aliquo aut aliquibus loquutus mane, et audivi quod dormierint, et quidem dulce, quod quoque percepi; sic ut status spirituum quoque sit somnus, qualis hominis; circa vigiliam, antequam vigilarem, apparebant mihi {1} varia lumina, candidum cum nitidis bullis, obscurius quoddam, tum coloratum, dicebatur mihi, quod talia lumina sint in eorum somnis, secundum varietatem, et quoque percepi, quod somnia quoque habuerint, et quidem jucunda, et ea absque quod ego somnia haberem simul, nam notum est, cum homo in societate eorum est, tunc somnia cum iis habet, de quibus aliquoties [7, 1882], sed nunc erant somnia iis, non ita mihi. 1748, 30 Junius. @1 ms. mihia ut apparet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church