2440. Quod repraesentationes meae visae spiritibus, sicut vivae
Aliquoties datum, cum loquerer cum spiritibus, et quidem simul per repraesentationes, quod fieri solet facile in mundo spirituum, quod nempe per repraesentationes loquantur, tunc dixerunt mihi, quod apparerent eae {1} coram iis sicut vivae etiam essent, ut cum sisterentur repraesentative populi, castra et similia, apparebant ita coram spiritibus, sicut ea viderent, non autem mihi. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. ea$