2444. Cum tale aequilibrium est, seu talis dispositio, secundum ordinem, in tali dispositione ad aequilibrium, in communi {1}, et particulari, seu in universali et singularissimis, consistit ordo, qui a Domino formatur et in aeternum conservatur, quare omnia et singula tunc reguntur, tanquam forent {2} nullius resistentiae, a Domino, ut comparationis causa in catenis, et similibus, quae secundum omnes potentias et leges disposita sunt. 1748, 29 Junius. @1 ms. commununi$ @2 ms. foret cum exitu oblito$