Spiritual Experiences (Buss) n. 2453

Previous Number Next Number See English 

2453. Quod omnis homo {1} ad omne malum inclinet, sed per actualitatem feratur magis in unum quam in alterum

Dictum prius [2424-27], quod homo nascatur in omne malum, sic ut in omne malum inclinet, per acquisitionem malorum a parentibus, successive a primo, sic ut nihil in eo nisi malum, sed per actualitatem {2} magis in unum quam in alterum inclinat: hoc mihi repraesentatum, cum dicerent spiritus ad me, quod ego similiter ita sentirem ac ii, si tenerer in simili statu, quod confessus, sed percepi, quod actualitas adesse debeat in vita perlata {3}, ut magis feratur in unum malum, quam in alterum, tametsi inclinatio ad idem malum in radice, haereditario, recondita jacet, sic ut si acquisivissem simile per actualitatem, quoque similis essem: in alia mala inclinatior essem aliis. 1748, 30 Junius. @1 ms. omnes homines$ @2 ms. acquisitionem sed vide indicem ad Haereditarium et Malum$ @3 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel peccatis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church