Spiritual Experiences (Buss) n. 2456

Previous Number Next Number See English 

2456. quam sunt in cogitatione, nam corpore solent simulare, alias actiones, alias voces, et alios vultus praeferre, quam qualiter cogitant, quare clarum est, quod interiora dentur, quae dissidere possunt cum exterioribus aut corporeis, spiritus cum id audiebat, agnovit quod ita sit, sed reor quod reflexionem nusquam super talia habuerit; perplura talia sunt, si homo reflectit, et agnoscit pro veritate, quod interior homo sit, qui alius est quam exterior, ex quibus talia scire potest, sed quia corpori solum studet, talia nihil curant {1}. 1748, 30 Junius. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church