2472. De Verbo Domini, quod ibi singula sunt vasa, in qua {a} vita a Domino infunditur
Cum legerem I Sam. IX: 1 ad f. et v. 25, 26, percepi idea spirituali, quomodo interiora se habent, ibi singula expressa sunt ut alta, sicut quod in excelsum invitatus Saul, quod ante primos vocatos positus, quod surrexerit in tectum cum Samuele, et ibi loquutus cum eo, quod surgeret cum aurora surgeret, memorantur ibi solum quae alta sunt, quae etiam significant, sicut excelsum, tectum, mane, et plura, quae in sensu interiori connexa faciunt ideam regis, repraesentantis caput, sed nexus angelis perceptus a Domino, quia adjuncta sunt cum iis, quae non expressa, sed usque continentur in ideis earundem {1} vocum, nam unaquaevis vox est quasi vas, et in ea infinita, quae non sisti possunt nisi in sensu interiori, ut connectuntur ex ideis vocum, quae coram mente hominis non patent, sed modo sicut sensus literae, in quo vix quicquam inest. Ita referunt, ut prius dictum [2445], speciem hominis, quoad ejus interiora, nam interiooa corporis, sunt omnia correspondentia, ut et repraesentativa interiorum coeli. 1748, 1 Julius. @1 ms. earundum$ @a = quae (forma antiqua)$