Spiritual Experiences (Buss) n. 2480

Previous Number Next Number See English 

2480. Quod veritates quaecunque sunt, quae non pure sensuales et oculares sunt, illico rejiciantur a doctis

Satis mihi manifestum est, quod nulla usquam veritas, ne quidem naturalis, in lucem prodire possit, quin illico rejiciatur, et quam maxime a doctis mundi, et loco eorum lubenter recipiantur falsa; et adhuc magis veritates spirituales et coelestes, quod scire datum est a multa experientia, nam spiritus, qui circum hominem sunt, tales sunt, ut ut primum aliqua veritas prodit, quamvis non sciunt, quod veritas sit, usque repugnantiam sentiunt, et illico ei repugnant, et hoc ex naturali eorum indole, quae contraria est (2481.) veritati, nam tales sunt spiritus mali, ut quicquid boni et veri est, illico ex insito, repugnant, rejiciunt, inter falsitates rejiciunt, et lubenter acceptant falsa, quia ea iis maximopere arrident, quia conveniunt et conformant se, 1748, 1 Julius; comparare {1} eorum repugnantiam datum est cum olfactis, nam sphaeram contrariam veritatibus format eorum indoles, quare illico dum veritas ad eam sphaeram appellit, est quasi quoddam iniquum quod olfactum ferit; quod ii quoque nunc audiunt, et non possunt [non] {2} agnoscere, quia iis quandoque dictum est, quod talem sphaeram formant, quia sensibilis facta {3} mihi, ita a pura experientia haec dicta sunt. 1748, 1 Julius. @1 ms. Julius comparare$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 ms. faccta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church