1999. Quomodo se habent {1} excitationes cupiditatum, apud eos qui in fide
Loquutus sum cum spiritibus bonis, qui putabant quod aliquid mali cogitarem, dicentes, quod talis essem, proinde non purus, sed dabatur respondere, quod res se habeat sicut imago in speculis, quae putatur ab iis qui ignorant, quod sit ipsa persona, non imago, cum tamen non ita sit, nam a spiritibus malis excitatur cupiditas et malum, et quia in fide, nihil adhaeret, nec imputatur, sed vertitur in bonum, nam tale non excitatur apud eum qui in fide, nisi ob finem, ut melior fiat, ac regeneretur, ideo est sicut imago, quae illudit, et speciem facit, quod ipse sit, cum tamen nihil aliud quam spirituum phantasiae, quae communicantur, et sic faciunt speciem tanquam ejus sit; quo responso, quia spiritus boni et fideles erant, multum contenti sunt. 1748, 19 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$