Spiritual Experiences (Odhner) n. 2000

Previous Number Next Number See English 

2000. Quod ab homine ne minima motiuncula fiat, absque stata lege

Aliquando observavi, quod nihil usquam existeret absque stata lege, ne minimum quidem, ut quod obversaretur oculo, quod moverem manum, sed tunc quoque percepi, quod de eo persuaderer {1} per influxum a coelo, sic ut persuasus essem, nam coeli in tali persuasione sunt, et quidem quod nihil ne minimum quidem [fiat] nisi a Domino, volente, beneplacente, permittente, sic jugiter ex stata lege, sicut satis ab una solum experientia constare potest, quod non apparere queat aliqua imago repraesentata mihi, nec vox audita, nisi prorsus secundum legem, a qua ne quidem minimum minimi aberrare potuit: ita omnia et singula ad fines {a}, et fines ad finem. 1748, 19 Maj. @1 ms. persuaderrer$ @a intellexerimus [ordinantur] ad fines (cf. 2007 ad finem)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church