2001. De communi, quod regit cogitationes hominis
Est quoddam commune, quod regit cogitationes hominis, quod tenet cogitationes intra certos limites, ut non possint ultra eos vagari, imo regit singularia et singularissima {1} cogitationis {2}; quale hoc commune, non ita exprimi potest, quia homines nullam ejus cognitionem habent, mihi est repraesentatum per sphaeram undantem, quam percepi et sensi, quae continebat in se cogitationes, et sic intra limites, ut dictum, tenebat. @1 ms. singulrissimis$ @2 ms. cogitionis$