Spiritual Experiences (Odhner) n. 2020

Previous Number Next Number See English 

2020. Quod Dominus regat omnia et singula

Cum spiritibus malis loquutus, qui sibi volunt omnes vindicare regimen omnium et singulorum, et tunc percepi circum me innumeros spiritus, qui omnes aliquid contribuebant ad cogitationes et earum series, quae tamen erant, sicut solitae {1}, in serie et in nexu, tunc idea spirituali percipiebam, cum tot ac innumeri essent, qui omnes concurrunt ad cogitationes, et eae in serie sunt, quod non aliter esse possit, quam quod unus regeret omnes, et disponeret in series, ac caeteri, qui dissentiunt continue, et repugnant, concordare debeant, sic ut tot repugnantiae usque nihil impedirent, et nisi unus, Qui est Dominus, quia in Ipsum est fides, quod nihil usquam cogitari potuisset, sed ex tam permultis imo innumeris {2} variis, turba, chaos, et nihil existeret; quod ii non aliter quam agnoscere potuerunt, quia idem idea spirituali videre dabatur; inde sciri potest, quod Dominus regat omnia tam communia, quam singularissima, et absque Ipsius regimine, totum caderet; qui sibi vindicabant regimen, quia unus alteri oppositus, regerebant, quod ii possent; responsum, quis eos regit, qui legionum legiones sunt, sibi mutuo contrariae? nam odium regit omnes, quia amor sui. 1748, 21 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat...solita$ @2 ms. inmeris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church