Spiritual Experiences (Odhner) n. 2021

Previous Number Next Number See English 

2021. Quod Dominus unicuique dare posset, idea spirituali intueri res interiores

Putabant quidam spiritus, quod ego solus ita essem, ut idea spirituali intueri possem res interiores, et esse sicut spiritus, et inde conjectaaunt, ut solitum iis, sinistrum; sed iis dicebatur, quod omnes tales esse potuissent, si Dominus ita vellet, imo qui stupidissimi sunt, et in memoriam mihi revocabatur quidam stupidus, ante plures annos, qui certis temporibus quasi concionabatur, et quae nusquam alioquin scire et reminisci potuit, tunc in mentem ejus vocabantur. Praeterea per experientiam mihi ostendebatur tunc, quod ablata idea spirituali, essem prorsus sicut alius in cogitatione, quod mirabantur, et quod secundum beneplacitum Domini, aperiretur, non solum penes me, sed etiam penes omnes spiritus, apud quos, beneplacet Domino; praeterea per experientiam prius didici, quod spiritus, in similem statum redacti, communicarent mecum talia quae penes eos essent, sic ut non scirem aliter, quam quod ego id scivissem, et sic quod reminiscerer, cum tamen postea cognovi, quod esset spirituum operatio in me, sicut est hominis in spiritus, qui putant se scire quod homo [scit], erat sic mutatum; ex his et pluribus aliis concludi potest, quod omnibus {1}, quibuscunque beneplacet Domino, aperiri mens queat, ut idea spirituali intueatur res; et quidem secundum ordinem apud eos, qui in fide sunt; modo extraordinario et miraculose apud eos, qui non in fide. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. omnes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church