Spiritual Experiences (Odhner) n. 2022

Previous Number Next Number See English 

2022. Confirmabatur adhuc per spiritum propheticum in Ecclesia repraesentativa, qui dabatur, cuicunque Domino beneplacuit, ita 70 senioribus a spiritu Mosis, qui prophetabant [Num. XI: 25], ita Saul prophetabat [I Sam. X: 10, XIX: 24], qui spiritus propheticus non alius erat, quam ut sub ignotis iis verbis et {1} modis loquerentur et agerent, quae externa erant, sed significabant interna, ita nunc, si Domino beneplacet, dari similiter potest spiritus, et quidem intuens interiora, quia hodie in cognitionibus magis sunt, et in fide veritatum, nam homo est spiritus, sunt modo corporea, quibus spiritualia irretita sunt, quae impediunt, quibus mortificatis, seu separatis, spiritualium reliquiae sic excitari possunt. 1748, 20 Maj. @1 ms. verbis, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church