2034. Tunc relictus est suis cogitationibus, ut cogitaret sicut in corpore, quid tunc faceret, quia absque omnibus iis quibus potuisset vivere, et quia in societate bonorum spirituum, et angelorum, dirigebantur ejus cogitationes ita, ut nihil tamen mali, ex quo mali spiritus causam eum infestandi haberent, cogitaret, quod diu persistebat; ita observatum, quod animae prorsus cogitent sicut solent in corpore, ex iis exploratum est, quod esse potuit in societate bonorum, et quod homo fuerit, qui in fide in Dominum.