2035. Tunc tametsi spiritus mali eum continue infestare vellent, et eum in societates suas arcessere, et suis artibus eripere onis, usque tamen tutatus est; et permissum erat malis continue talia machinari, usque ad timorem et aliqualem ejus angustiam, sicut fieri solet iis qui in fide, ut inde sciant, quod Dominus Solus tutetur eos; nam absque tali timore et anxietate, vix id agnoscunt, etc.