2066. Imo exinde quoque sequitur, quo plures homines, spiritus, et angeli, cum Dominus disponit, qui Ipsius voluntati et beneplacito concordant, eo melius, quoad media; nam absque mediis quoque omnia et singula operari potest, sed quia generis humani miseretur, id ut medium producit, et disponit, ut omnes in Ipso sint, et quisque ex misericordia, coelestibus donis fruatur. 1748, 24 Maj.