Spiritual Experiences (Odhner) n. 2067

Previous Number Next Number See English 

2067. Quid damni ferant ideae, dum iis immixta sunt prophana

Cum itaque tot societatum mundi spirituum et coeli ideae concurrant ad unamquamvis hominis, et spiritus, consequitur, si in ideis aliquid spurci aut prophani inhaeret, quod munda immundis, aut sancta prophanis polluantur, [et] {1} quia simul insunt, non possunt {a} non societates puriores inquinare, et iis fastidium et nauseam dare, quare in societatibus bonorum spirituum minus coelestium esse nequeunt, antequam Dominus separaverit ea, ac dum in societatibus sunt, separet. @1 semideletum in ms.$ @a h.e. tales ideae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church