Spiritual Experiences (Odhner) n. 2072

Previous Number Next Number See English 

2072. Quod ideae, quales sunt, et quae in iis, communicentur spiritibus, et angelis

Ex uno hoc exemplo etiam constare potest, quomodo se habent ideae, in quibus falsa sunt, aut prophana, erat quidam tractus horti, pro quo spiritus mihi quendam horrorem fecerunt, ex causa, quod nollent ut is excoleretur {1}, et quidem tunc objecerunt mihi dira, tametsi tractus erat pulcher, arboribus consitus; haec idea remansit, cumque repraesentarem idea spirituali tractum eum hortulanum, post 2 annos, tunc ceperunt {a} spiritus, qui nunc circum me, horrescere, et quasi dira pati, quia dirae istae phantasiae, quae incussae prius sunt, excitabantur, et sic horrebant {2}, ut vix sustinerent; quare iis repraesentavi, quomodo se res haberet, et quod solum essent illusiones malorum spirituum, qui dira ista induxerunt, ita instructi aliter sentire coeperunt, et horror iste abiit. @1 J.F.I. Tafel: "emoliretur pro emoleretur"$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. horrerent$ @a = coeperunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church