2073. Exinde constare potest, quales sunt ideae eorum, qui falsa immiscuerunt veris, et prophana sanctis, nam quicquid inest ideae, evocatur illico, ita prrphanum in sancto, quod horrent boni spiritus et angeli, ac falsa in veris, nam plurima pars eorum quae insunt ideis evocantur, et mali spiritus adhuc magis inquinant, sic ut appareat prorsus ut nefandum, ut [illi] fugiant conspectum ideae talis; spiritibus enim bonis et angelis datur copia intuendi ideas singulas, quales sunt, et inde scire iis datur, qualis homo, seu anima. 1748, 25 Maj.