Spiritual Experiences (Odhner) n. 2074

Previous Number Next Number See English 

2074. Spiritus qui horrorem ceperunt ex prima idea repraesentativa tractus hortulani, vix potuerunt excutere eum horrorem, priusquam iis dictum sit, quod si quicquam simile ibi fuisset, ut immundum quid, quod usque nihil immundi secum habeat, cum alius eum possidet, sicut templum Hierosolymae, quod profanatum ab idolis, usque dum cultores veri venerunt, sanctificatum est. 1748, 25 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church