Spiritual Experiences (Odhner) n. 2083

Previous Number Next Number See English 

2083. De repraesentatione spirituum occultiori

Dantur {1} repraesentationis species, quae non describi verbis, nec idea humana capi possunt, sunt enim res alligatae talibus ideis quae non expressibiles sunt, nec homini vigili intelligibiles, modo dum est in statu somni seu exstaseos {a}, in quo statu ab homine bene et sicut esset vigil, percipiuntur, sed dum in statum vigiliae venit, ne hilum scit, quomodo exprimendae {2}, nempe ideae, quibus res, quae intelligibiliores {3} sunt, alligatae sunt; tales ideae nunc quoque in statu ad somnum plus quam ad vigiliam vergente, mihi ostensae sunt; erat [una] de saltatione in nuptialibus, quantum concessa est {4} vel non, et similia, sed res nec potui intelligere, in serie erant et in nexu, quod his arcani coelestis aliquid insit, non dubito, nam sunt spirituum dum in tali statu, repraesentationes, ab angelorum distinctioribus oriundae. 1748, 27 {9} Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. Datur$ @2 ms. exprimenda$ @3 ms. intelligibiliores$ @4 ms. concessae sunt$ @5 sic ms., forte pro 26$ @a = ecstaseos (casus genitivus e graeco)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church