Spiritual Experiences (Odhner) n. 2084

Previous Number Next Number See English 

2084. Quod etiam repugnantiae species animadvertantur inter eos, qui cibis sibi repugnantibus vescuntur

2084. Notum est, quod infantes ament Lac, et quod adulti desuescant lacte, sic ut quidam {1} id ne quidem tolerent, quin iis damno sit, quare etiam regula medicorum est, quod Lac in morbis noceat {2}, causa ejus, quod damno sit, cum tamen cibus simplicissimus et prae omnibus innocuus est, est, quod assuescant potibus qui repugnant, cumprimis cerevisiis, inde eorum ventriculus et intestina iis adsuescunt, tum sanguis, quae sic lactis cibum non tolerant: cum primum in altera vita tales consociantur, est repugnantiae species, sensi enim ab quibusdam odorem cerevisiae manifestum {3}, cum lac bibissem. 1748, 26 {4} Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. noceant$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. manifestam$ @4 in ms. 27 in 26 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church