Spiritual Experiences (Odhner) n. 2089

Previous Number Next Number See English 

2089. Sed tunc repraesentabatur, quod in sphaera mundi seu atmosphaerica ita fiat, quod quae non congruunt, ea dispellantur, et sic sphaera suis viribus redigat omnia ad aequilibrium, quod satis constat ex turbulentis atmosphaeris et aquis, quod sensim serenentur; et quod hoc trahat suam causam a sphaeris spiritualibus, sicut omnia et singula naturalia et mundana, quod ut ostenderetur, omnes iiti spiritus qui non congruebant, et veritati ex licentia innata contradicebant, ii expulsi sunt, seu ejecti, sic ut sphaera ista ab iis serenata sit, seu purgata, quod ii conquesti, dicentes quod abigantur, quibus dictum, quod ita se habeat, et quod ii qui non concordant in societatibus, expellantur, et hoc cum varietate indefinita, secundum statum in sphaeris. 1748, 26 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church