2090. Quam impressionem cantus harmonicus et Musica apud spiritus et angelos habent {1}
Contigit bis aut ter, quod auditus sit cantus harmonicus, sicut prius musica chordacea [1996-98], et cantu isto ita delectabantur spiritus, ut quasi obstupescerent, penetrabat dulcedo eorum interiora; similiter apud angelos; jucunditatem eorum potui quodam sensu percipere. 1748, 26 Maj. @1 J.F.I. Tafel habeat$