2091. Quomodo spiritus et angeli sunt, in variis societatibus
Spiritus et angeli mutant societates, secundum omne beneplacitum Domini, sic ab una societate in alteram, ita in mille, et myriades, omnes quae ita conveniunt, aut ita, secundum eorum desideria; et quod admiratione dignum, [didici] quod secundum affectionum eorum, sic desideriorum variationes, societates formentur, ita continue ad eorum delitias, et gaudia; et quod tunc in alio delitioso statu se percipiant esse: nam secundum societates sunt eorum delitiae et gaudia.