Spiritual Experiences (Odhner) n. 2099

Previous Number Next Number See English 

2099. Quod homo et spiritus necessario cogitare et loqui debeat, quae Dominus permittit, et concedit

Ex plurima et quotidiana experientia nunc per 3 annos, nosse mihi datum est, quod homo et spiritus, cogatur cogitare et loqui id quod Dominus permittit, aut concedit, sive enim volui, sive non, debui cogitare et loqui, similiter spiritus, qui contra quod cogitant, loqui coguntur, nec possibile est, ut desistant, nam in societatem adsciscuntur cum aliis, et sic abripiuntur quasi flumine cogitandi et loquendi; de qua re conquesti sunt spiritus, ii nempe, qui putarunt ex se omnia cogitare et loqui, et quod non ita sit, iis, sicut mihi, per vivam experientiam, ostensum est. Praeterea dum non manifeste id fit, seu cum non datur reflectere super id, putat unusquisque, tam homo, [quam] {1} anima, [et] spiritus, quod ex semet loquantur, quare per experientiam talem docentur, ut sciant quod ii nihil sint, quia non a semet cogitare, nec loqui possint, tametsi id putant; spiritus mali, tametsi per talem experientiam, suam et aliorum [docentur], tum [per id] quod iis permittatur alios spiritus, ad secum loquendum adigere, usque tamen non volunt credere, quod ita sit, nam id repugnat eorum amori sui; quia volunt omnia et singula ex se posse et agere. 1748, 27 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church