2100. Quibus datur, a Domino, perceptio, ii possunt scire et nosse, quinam in societate, et quinam extra societatem influunt in cogitationes et loquelam, et quidem exquisite, secundum beneplacitum Domini. Ad quamvis vocem loquelae possunt plures concurrere, inter se distincte, sed a spiritibus, quibus non conceditur, nullus internoscitur, sed putat quod solus loquutus, cumque ei indicatum, quod non solus loquutus, sed in societate cum pluribus, et quod is subjectum loquendi eorum fuerit, sicut eorum instrumentum, indignatus, et ad convincendum eum, manifestarunt se spiritus proximi, qui concurrerunt, et per eum loquuti; tum porro iisdem, qui manifestarunt se, cum ii putarent, quod ex se loquerentur, manifestare se debebant alii, qui primo remotiores, et fassi, quod ii per eos loquuti sint: ita est quaedam series et quasi catena, sicut in corpore, plurium virium et causarum agentium, ad unam vocem, et musculorum, ad unam actionem; similiter se res habet in unoquovis homine, sed scio, quod vix ullus {1} id credat, cum tamen est veritas, per plurimam et diutinam experientiam mihi confirmata. @1 J.F.I. Tafel unus$